Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil solíciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Benedixísti Dómine terram suam: avertísti captivitátem Jacob.